Delphi Complete Works of Sallust (Illustrated) (Delphi Ancient Classics Book 30) by Gaius Sallustius Crispus Sallust

Delphi Complete Works of Sallust (Illustrated) (Delphi Ancient Classics Book 30) by Gaius Sallustius Crispus Sallust

Author:Gaius Sallustius Crispus Sallust [Sallust, Gaius Sallustius Crispus]
Language: eng
Format: epub
Publisher: Delphi Classics
Published: 2014-04-19T04:00:00+00:00


EPISTVLA MITHRIDATIS

1 Rex Mithridates regi Arsaci salutem. Omnes qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur considerare debent liceatne tum pacem agere, dein quod quaesitur satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit. 2 Tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, [ni] egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. 3 Atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. 4 Ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet, mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua componas.

5 Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum; qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur amicitiam simulantes. 6 Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. 7 Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. 8 Eumenen, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem: post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque impio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere. 9 Asia ab ipsis obsessa est, postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.

10 Nam quid ego me appellem? Quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. 11 Atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque spolium regis Antiochi recepi et Graeciae dempsi grave servitium. 12 Incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit, illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses impugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri.

13 Equidem cum milhi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Chalcedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. 14 Apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. Ita, sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum, naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi.

15 Restituto deinde apud Cabiram exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis, inopia rursus ambos iucessit; illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis, in Armeniam concessi; secutique Romani non me, sed morem suum omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, imprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.

16 Nunc, quaeso, considera



Download



Copyright Disclaimer:
This site does not store any files on its server. We only index and link to content provided by other sites. Please contact the content providers to delete copyright contents if any and email us, we'll remove relevant links or contents immediately.